Hľadaný výraz: Mt 26,6-13; Mk 14,3-9; Lk 7,36-50; Jn 12,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec? 9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”. 10 Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; 11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. 12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.

3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam. 6 Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. 8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.

36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. 37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; 38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”. 40 Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”. 41 “ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ”. 43 Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”. 48 Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”. 49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”. 50 Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ”.

1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. 4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: 5 “ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”. 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.

1

mail   print   facebook   twitter